Latin
Book 18
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7-8
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8.) «Hæc dicit Dominus: Quomodo ei inveniatur granum in botro, et dicatur: ne dissipes illud, quoniam benedictio est; sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.» LXX: «Sic dicit Dotninus: Quomodo si inveniatur acinum in botro, et dicatur: ne contingas illud, quia benedictio est in eo: sic faciam propter servum meum, ut non disperdam omnes. >Dixerat Dominus Israel esse periturum, et omnia peccata illius suis patere conspectibus, et redditurum se opera singulorum in siun eorum. Post hæc infert similitudinem, et comparationis exemplum, quo doceat unumquemque suo pcrire peccato, et etiamsi peccantium sit plurima multitudo, unum justum cunctorum vitio non perire. Si quis, ait, in botro et uva, quæ ad maturitatem pervenire non potuit, et at escentes attulit fructus, vel aliquo aeris ac terrae corrupta est vitio, unum granum reperit illaesum, quod spem habeat adhuc majus fieri, et ad maturitatem solitam pervenire, dicat alteri, ne tangas illud, sed dimitte ut crescat, quia benedictio Domini est, ut in tanta acinorum multitudine solum evaderet siccitatem: sic, inquit, de Judaeorum innumerabili multitudine, quæ offendit Deum, si paucos justos invenero, liberabo eus de interitu plurimorum. Et hoc faciam propter servos mens Abraham, Isaac et Jacob, ad quos facta est repromissio, sive propter eos qni inter plurimos peccatores serviunt mihi. Tale quid et in Genesi legimus, quando de qoinquaginta usque ad decem paulatim quæruntur justi, qui de peccato liberent civitatem (Gen. XVIII), et Lot de Sodomis cum filiabus suis solus justus eripitur (Gen. xix). De quo in catholica Epistola scribitur 1 (11 Petr. II), quod cruciaretur anima ipsius videntis nefanda committi, et animæ [Al. animi tui] judicium, corporis liabitudine demonstraret. Enoch quoque inter peccautium pluriumammultitudinemsolus raptus ad Deum est (Gen. v). Et Noe cum liberis suis, propter declinantem omnemcarnem a Domini servitute, diluviumdelere non potuit (Gen. vn). Sed et Abraham de igne Chaldaeorum, fidei iulegritate servatus est (Gen. XI). In quem sensum et Jeremiæ verba ex persona Domini dicentis consentiunt: Quati calidum in deserto, inveni Israel cum occisis gladio (Jerem. XXIVIII, 2 sec. LXX; in Vulg. XXXI, 2). Cum enim, iuquit, omnis mundus idololatriae gladiis vulneratus jaceret exanimis, inveni Israel in Abraham habere calorem fidei, quasi medicus, qui post praelium inter cadavera mortuorum, ubi quem senserit pulsantibus venis aliquid habere vitale, adhibet curam vulneribus, ut restituat sanitatem. Pro eo quod scriptum est, ώς θερμὸv, hoc est, quati calidum, Latinus interpres, verbi ambiguitate deceptus, lupinum interpretatus est, in quo et Græcorumplerique errant. Et tamensciendum in Hebraico pro calore scriptum esse THODA 1, quod interpretatur gratia: quod scilicet gratia Dei, et non merito operum suorum salvatus sit Israel.