# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.1-3-19

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.1 to 7.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.1-3

(Yers. 21, 22.) t Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus, sicut in valle Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum. opus ejus, ut operetur opus suum, peregrinum est opus ab eo. Et nunc nolite illudere, ne forte constiingautur vincula vestra. Consummationem enim et abbre viationem audivi a Domino Duo exercituum super universam terram. i LXX: « Sicut moM impioium consurget Domninus, et erit in valle Gabaon; t mn furore faciet opera sua, amaritudinis opus ct furor ejus quasi alienis abutetur: et aliena amaritudo ejus. Et vos nolite latari, ne confortentur vincula vestra, quia consummatas et abbreviatas res audivi a Domino Deo Sabaoth, quas facturus est super omnem terram. i Lapidem pretiosum in fundamentis Siun positurum se Dominus repromisit, ut subverteret grando mendacium et impiorum spem; foedusque cum morte et pactum cum infemo tempestas valida deleret Quem quia suscipereil!usores principes noluerunt, sicut quondam contra Allophylos, regnante David ill monte divisionum, qui Hebraice appellabatur [Al. appellatur] PHARASIM ), Dominuss concidit advelsarios suus, unde et locus nomen accepit Et scut in valle Gabaon, sub Jesuprincipe, quando fiducia habitantis in se Dei locutus est; Stet sul in Gabaon, et luna contra vallem Ajalon [Al. Eton] (Jusue x, 12): et stetit sol spatio unius diei; multique de alienigenis perierunt:sic contra impios et illusores irascetur Dominus, ut faciat opus suum. Non est enim opus Domini perdere quos creavit; sed facere opus alienum, quod ad crudelitatem magis quam ad elementiam pertinet. Rursumque id ipsum aliis verbis repetit, ul operetur opus suum. Non est opus ejus punire peccantes, sed peregrinum, et alienum ab eo, ut paniat qui Salvator est. Quonialn igitur de patientia sua resurrecturus est Dominus, et nequaquam parciturus, sicut non pepercit in monte Pharasim, et in valle Gabaon: moneo vos, o viri illusores, ut nequaquam rideatis de prophetis meis, et non putetis ventura quae nuntiant, ne si permanseritis in illudendo, constringantur vincula peccatorum vestrorum (Funibu, enim peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
