# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.1-23

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.1 to 7.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.1

(Cap. I. — Vers. 1.) c Visio Isaiæ, filii Amos, i quam vidit super Judam et Jerusalem, in dicbus Oziæ, Joatham, Achaz ct Ezechiæ, regum Juda. I Pro Juda, in quo significantur duæ tribus, LXX et Theodotio posuere, Judœam, quae totam terram duodecim tribuum ostendit. Et pro eo quod nos ex Ilebra o vertimus, super Judam et Jerusalem: ilii interpretati sunt, contra Judœam et Jerusalem. Symmachus more suo manifestius, 1 de Juda et Jerusalem; ut nec prospera, nec adversa velit titulo demonstrari, sed ea quae de Juda et Jerusalem in utramque partem propheticus sermo prædixerit. Ergo isaias principaliter de duabus loquitur tribubus, Juda et Benjamin: exceptis decem, quae in Samaria erant, et vocabantur Ephraim et Israel; et quas sub Ozia, rege Juda et Jerusalem, Phul rex Assyriorum vastare jam coeperat. Denique quinquagesimo et secundo imperii ejus anno, regnante apud Samariam Phacee filio Romelia;, venit Teglathphalasar rex Assyriorum, et cepit:! jon et Abel, domum Maacha: et Janoe et Cedes et Asor et Galaad ei Galitœam, omnem terram Nephthali, et transtulit eus in Assyrios (IV Reg. xv, 18, 19). Ex quo ostenditur, vicina eversione Samariæ in commonitionem duarum tribuum hæc universa narrari. Ozias autem ipse est, qui ct Azarias, duplici. nomine. Et uno quidem atque eodem tempore Isaiam, Osee, Joel et Amos prophetasse, ex regibus qui ponuntur in titulo, cognoscimus: sed principium verbi Domini fuit in Osee filio Becri. Amos autem pater Isaia;, non ut plerique autumant, tcrtius duodecim prophetarum est, sed alius; diversisque apud Hebræos scribuntur litteris. 8 Iste primam et extremam Iitteras habet ALEPH et SADE (); ille AIN et SAMECH (): et istc secundum quosdam interpretatur fortitudo, sive robustus; ille populus durus vel gravis: de quo in Amos plenius diximus. Non solum autem hic propheta, sed et alii cum habeant in titulo: Visio quam vidit Isaias,sive Abdias, non inferunt quid viderint.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
