Latin
7.101 to 7.118
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.101-118
Unproofread scanNot analysed yet
Nec comparavit eos canibus, quod sagacissimum genus animantium est, et pro parvo cibo dominorum tecta defendit: sed stolidioris sensus bovi et asino, quorum alterum carpenta trahens, durissimas terræ glebas vertit vomere, alterum portat onera, et ho i Filios genui et exaltavi: ipsi autem spreverunt ine. >Pro quo Symmachus et Theodotio ita verterunt: Filios enutrivi et exaltavi. Ab hoc loco nar minum in gradiendo laborem temperat: unde ct jumentaappellantur ab eo, quod juvent homines. Potest hic locus et ile Deo Patre intelligi: sed magis refertur ad Filium, quod non cognoverit eum, mque susceperit populus Israel: cujus diem Abraliam vidit, et lætatus est: et in cujus adventum omnium prophetarum vota pendebant. Qui et in Evangelio ad Jerusalem loquitur: Quoties ro'ui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37) 1 Quærimus ubi pariter legerimus bovem et asinum? In Deuteronomio scriptum est: Non arabis in viculo simul ei asino (Deut. xxn, 10). Et in hoc eodem lsaias: >Beatus qui seminat super omnem aquam, ubi bos culcat et asinus (Iaa. XXXII, 20). Simul arat in bove et asino Ebion, dignus pro humilitate sensus, paupertate nominis sui; qui sic recipit Evangolium, ut Judaicarum superstitionum, quai in uinbra et imagine præcesserunt, cæremonias non rclinquat. Beatus est autem qui seminal in eloquiis Scripturarum tam Veteris quam Novi Instrumenti, et calcat aquas occidentis litteræ, ut metat 13 fructum spiritus vivificantis. Bos juxta anagogen rcfertur ad Israel; qui Legis portavit jugum, et mundum animal est. Asinus peccatorum onere praegravatus, gentium populus accipitur, cui Domitus loquebatur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. in, 28). Pharisæis ergo et Scribis non credentibus, qui haeant Legis clavem atque notitiam, et vere appel- <labantur Israel, id est, mens videns Deum 1, credidit pars populi Judæorum, ut una die tria millia simul crederent, et alia die quinque millia.