# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.141-168

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.141 to 7.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.141

XVII, 46). Praecepit Salvator, ne apprehenso aratro, respiciamus post tergum (Luc. IX, 62), ne imitemur usorem Lot. Unde et Apostolus extendens se in prioru, posteriorum obliviscitur (Philipp. III, 13). Quod autem dixit, juxta LXX, populo pleno peccatis (Zach. v, 7), ostendit nullam speciem peccatorum in Israel populo non fuisse. Sin autem legerimus, ut in Hebraico est, populo gravi iniquitate, illius testimonii recordemur, quod iniquitas sedeat super talentum plumbi, et ex peccatoris persona dicatur,in psalmo tricesimo septimo: Elevatæ sunt iniquitates meæ super caput meum: quasi onus grave ingravutæ sunt super me (Ps. XXXVII. 5). Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus, et in his quæ explanatione indigent, immoremur. (Vers. 5.) « In quo percutiam vos ultra addentes prævaricationem?» Quo testimonio discimus idcirco Dominum percutere delinquentes, ut percussos corrigat, et non tam poena sit, quam emendatio. Estque sensus: Non invenio quam plagis vestris possim adhibere medicinam: omnia membra vestra plena suut vulnerum: nullam partem corporis quæ non sit ante percussa, reperio. Vel certe hoc modo: Nullas invenio plagas, quibus vestram frangam duritiam. Quanto enim tormenta majora sunt, tanto magis crescit impietas et iniquitas, sive, ut Theodotio transtulit, declinatio, ut recedatis et declinetis a Domino. Quale est illud Jeremiæ: Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non recepistis (Jerem. 11, 30). Unde iratus loquitur per Osce: Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatæ: et super nurus vestras, cum adulteraverint (Ose. IV, 14). Et per Ezechielem: Zelus meus recedet a te, et non irascar tibi amplius (Ezech. xvi, 42). De quibus et 15 in Psaimis legimus: Non eat firmamentum in plaga eorum; et in laboribus hominum non sunt, nec cum hominibus flagellabuntur (Psul. LXXII, 4, 5). « Omne caput languidum, et omne cor moerens. > Animi laetitia interdum dolorem corporis mtigat; quod si ad ægrotationem corporis accedat ægritudo animi, duplicatur infirmitas.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
