Latin
7.169 to 7.184
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.169-184
Unproofread scanNot analysed yet
Inter ipsos quoque sensus, et omnia membra corporis, principalem locum obtinet caput, in quo visus et odoratus, auditus et gustus est. Cum igitur caput doluerit, omnia membra debilia sunt. Et per metaphoram docet, quod a principibus usque ad extremam plebem, a doctoribus usque ad imperitum vulgus, in nullo sit sanitas, sed omnes in impietatem pari ardore consentiant. «A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens. >Servat coeptam translationem: a pcdibus usque ad vertic em, id est, ab imo usque ad summum I, aiJ extremis usque ad primos, toto confossi sunt corpore. Vulnus, inquit, et livor et plaga tumens: aut euim verberibus liveut corpora, aut plagis tument, aut hiant vulneribus. Quærimus, cui hæc tempori coaptanda sint. Post Babylonicam captivitatem sub Zorobabel, ct Ezra, ac Neemia Israel reversus est in Judæam, et antiquum recepit statum. Sub diversis quoque principibus ac regibus templum augustius fabricatum est, in tantum ut etiam externarum gentium, Lacedæmoniorum, et Atheniensium, ac Romanorum mererentur amicitias. Ergo hoc quod dicit: Non tat in eo sanitas, ad extremam refert captivitatem: quando post Titum et Vespasianum, et ultimam eversionem Jerusalem, sub Ælio Hadriano usque ad praeseus tempus nullum remedium est: impleturque quod scriptum est: Omnes declinaverunt: simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non eat usque ad unum (Rom. III, 12). Quodque infertur: Non esc in eo sanitas, vel in populo intellige, vel in corpore, vel in capite. (Vers. G )i Nou est circumligata, nee curata medicamine: neque fota oleo. i Pro quo LXX transtulerunt: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas. 16 Usque hodie vulnus et livor, et plaga tumens populi Israel non est circumligata fasciolis nec curata medicamine.