# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.227-248

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.227 to 7.248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.227

mur a custode Deo, et omnia nostra redigentur ad solitudinem. « Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemiH. » Hunc locum Paulus apostolus ad Romanos plenius disserit, scribens: Dico ergo, nunquid repulit Deus populum suum 1 Absit! nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam quam præscivit (Rom. xi. i, 2). Et post paululum: Sic ergo et in isto tempore retiquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt (ibid., v). Ex quo Ostenditur, superiora quae contra Jerusalem et Judam sermo propheticus comminatus est, uon ad Babylonicæ captivitatis referenda tempus, sed ad ultimam Romanorum, quando in apostolis salvæ factæ sunt reliquiæ populi Judaeorum; et una die credidernut tria millia, et altera quinque millia, et in toto orbe Evangelium seminatum esi. Pro Domino exercituum, quod nos, secuti Aquilam, in Latinum vertimus, in Hebræo legitur, Dominus sabaoth, quod LXX interpretes pro iocorum qualitate dupliciter transferunt, aut Dominum virtutum, aut Dominum omnipotentem. Et quaerendum, utrum de Patre dicamur, an de Filio. Nec dubium qui.. illud quod vicesimo in tertio [ial. quartoj psalmo legitur: Attollite portas, prin cipes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex glorias. Quis eat iste rex gloriæ? Dominus sabooth (Psal. XXIII, 7, 8), id est, Dominus virtutum, ipse est rex gloriæ, ad Christum referatur, qui post passionis triumphum ad cœlos victor ascendit. Et in alio loco de Domino dicitur, quod rex gloriae sit: Si enim cognovissent, nunquam Domiuum gloriæ crucifixissent (I Cor. II, 8). Ergo non solum juxta Apocalypsim Joannis, et apostolum Paulum, sed in Veteri quoque Testamento, Dominus sabaoth, hoc est omnipotens, Christus appellatur. Si euim omnia Patris Filii sunt, et, ut ipse loquitur in Evangelio: Data est mihi omnis potestas 19 in caio et in terra (Matth.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
