Latin
7.24 to 7.43
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.24-43
Unproofread scanNot analysed yet
Verbi gratia: V idi Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum et Sera him duo iN circuitu ejut; sed quae dicta sunt, narrant, id est: Audi, cælum, et auribus percipe, terra (Isa. VI, 1, 2). Et: Hæc dicit Dominus Deus ad Idumæam i Auditum audiri a Domino, et legatum ad gentes misit (Abd. i, 1). Prophetæ eniiu prius vocabantu, videntes 1,qui dicfre poterant: Oculi nostri semper ad Dominum (Psal. XIV, 45). Et: Ad te levavi oculos meos qui habitas in cælo (Psal. CXXII, 1). Inde et apostolis a Salvatore praecipitur: Levale ocylos vestros, et videte regiones, quia jam albae sunt ad messem (Joan. iv, 55). Istos cordis oculos et sponsa habebat in Cantico canticorum, cui sponsus dicit: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uno ex oculis tuis (Cant. IV, 9), Et in Evangelio legimus: Lucerna corporis tui est oculus IUM. (Matth. VI, 22). In Veteri quoque dicitur Instrmento, quod populus viderit vocem Dci (Exod. xx, 18). Ex quo Montani deliramenta conticeant, qui in eXstasi et cordis amentia prophetas putat venlura dixisse: neque enim vidcre poterant quod ignorabant. Scio quosdam Judaeam et Jerusalem de cælestibus interpretari, et Isaiam sub persona Domini Salva-. loris: quod captivitatem *illius provinciae in nostra terra prænuntiet, et postea reditum conscensumque1 ad montem saucium ip diebus novissimis, Quæ nos contraria Christianorum fidei judicantes, universa despicimus, et sequentes historiae veritatem, sic interpretamur spiritualiter, ut quidquid iili de coelesti Jerusalem somniant, referamus ad Christi Ecclesiam, et ad eos qui vel propter peccata egrediuntur ex ea, vel ob pænitentiam revertuntur ad sedem pristinam, de qua et iłlud in hoc codem propheta dici arbitramur: Illuminare, illu minare, Jerusalem: venit enim lux tua, et gloria Domini super te orta eat: et, In te apparebit Dominus, et glor ria illius super te ostendetur;