Latin
7.275 to 7.298
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.275-298
Unproofread scanNot analysed yet
Angeli autem etiam minimorum in Ecclesia semper vident faciem Dei (Matth. XVIII, 10). Et: Nunc in speculo videmus et in ænigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): quando de hominibus in angefos %profecerimus, ei potuerimus cnm Apostolo dicere: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculanges, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi [al. tanquam] a Domini spiritu (II Cor. III, 18). Licet faciem Dei juxta naturæ suae proprietatem. nulla videat creatura, et tunc mente cernatur quando invisibilis creditur. (Vers. 11.) «Quo mihi miltitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum. Holocausta arietuln, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. >Pro eo quod est, nolui, LXX transtulerunt nolo, præsens tempus pro praeterito. Porro juxta Hebraicum, nunquam se Deus hostias Judæorum voluisse demonstrat: quod et in quadragesimo nono psalmo legimus: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus et boves. Cognovi omnia volatilia coeli: et pulchritudo aari mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo (Psal. XLIX, 13 seqq.) ? Cumque veleris Legis cæremonias respuisset, transit ad evangelicam puritatem: et quid pro his cupiat, ostendit: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis: et eruam te, et honorificabis me. Omnis ergo capituli hujus continentia, usque ad eum locum ubi ait: Judicat' pupillo, defendite viduam, et venite, et disputemus: respuit sacrificia victimarum, et Evangelii obedientiam docet esse super sacrificium. Quodque intulit: Plenus sum, hoc sensu est accipiendum, 21 Nulla re indigeo: Domini eat terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1). Urnle et nos omnes dc plenitudine ejus accepimus.