# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.299-321

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.299 to 7.321. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.299

Potest hoc ei de his accipi, qui cum Dei præcepta non faciant S donariis atque muneribus Deum redimere posse se credunt: vel qui rapta per rapinam et avaritiam altari offerunt et pauperibus. (Vers. 12.) c Quiseuim quæsivit hæc de inanibus vestris? i Audiant Ebionæi, qui post passionem Christi abolitam Legem pntant esse servandam. Audiant Ebionitarum socii, qui Judæis tantum et de stirpe Israelitici generis hæc custodienda decernunt. Hostiæ ergo et immolatio victimarum non principaliter a Deo quaesita sunt; sed ne idolis fierent: et ut de carnalibus victimis quasi per typum et imaginem ad spirituales hostias transiremus. Dicendo autem se hostias non quaesisse, ostendit quia Lex spiritualis est: et omnia quae Judaci carnaliter faciunt, a nobis impleri spiiitualiler. (Vers. 13.) i Calcare atrium meum non apponetis.» Observa quod, post Babyloniam vastitatem, rursum a Zorobabel templum aedificatum sit, et per multato annorum seriem in templo siut oblata sacrilicia (I Edras, v ). Ergo ultimam sub Vespasiano et Tito destrutionem templi indicai, quæ usque ad consummationem mundi perseveratura est. (Vers. 14. ) « Neomenias vestras, et sabbata, et festivitates alias non feram: iniqui sunt cæLus vestri. a Omnis conventus qui non offeri hostias spiritales, nee audit illud, quod in quinquagesimo psalmo canitur: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non apernit, abominabilis cst Deo. El idcirco jungit et dicit: Kalendas vestras ei solemnitates vestras, ut non suas appellet festivitates, sed eorum qui male his abutuntur. Quodque LXX interpretati sunt, jejunium et otium, possumus diccre illud jejunium rejica Deo, quod otium bonorum operum non hahet. Odit anima mea. 'Ανθρωποπαθω̄ς, non quod animam Deus habeat, sed nostro loquitur affectu. ( Vers. 15.) c Facti mihi estis in satietatem. nequaquam dimittam peccata vestra. i Pro quo interpretatus est Aquila, laboravi sustinens.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
