# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.32-53

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.32 to 7.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.32

vi, 12). Qui vocabit [Al. vocavll] eos nomine meo, ut derelictis simulacris, unum colant Deum. Ipse enim loquitur in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, ei non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, ei suscipietis eum (Joan. v. 43). Ipse principes et magistratus, et omnem mundi superbiam conculcabit, ei subjicientur ei quasi IUlium figulo, ut faciat ex eis aliud vas in honorem, aliul in contumeliam (Rom. IX). Hæc quae <go juxta consuetudinem pro. pbelalem fecisse me dico, quasi jani praeterita sint, vel juxta Symmachum, futura polliceor, nullus dæmonum et idolorum potesi praedicere. Unde oracula cum ta tacuerunt, quia nemo est qui annundet, nemo qai audiat, dum bruta prius corda gentilium intellexerunt errorem suum, et falsa vaticinia reliquerint. Primusque ' Dominus loquetur ad Sion, id est ad Ecclesiam suam, et dicet ei: Ecce adsunt filii tui, quos libi per meam donavi fldem. Significat autem apostolos, qui in toto orbe Evan- Relium praedicarunt. Sion et Jerusalem nominibus differunt; cæterum ut una urbs, sic et una Ecclesia est. Omnes igitur gentes, quae idolorum sequuntur errorom, interrogentur a nobis, ut respondeant unde siut. Et hæc erit universarum responsio, quod omnes vanitatem sequantur et ventos, ct adorent opera manuum suarum. Quidquid de idolis et gentibus diximus, referamus ad dogn ata pravitatis; et ad principes eorum haeresiarchas, quod, Christo pacem Ecclesiae nuntiante, et monstrante eis verilatis viam, ipsi sequantur errorem; et vento ac turbini comparentur. Hebræi, suscitatum ab Aquilone, et venire ab ortu solis, Assyrium interpretantur et Persam, qui venerint Jerusalem, et omnes principes illius conculcaverint; nullumque idolorum quae colebant, hoc scierit esse venturum, nisi solus Dominus, qui ultus est eos pro peccatis suis.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
