# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.322-344

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.322 to 7.344. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.322

Symmachus ὲϰοπώθην ρλαϰόμενος, 22 quod est, defeci miserans; ut ostendat se nequaquam ultra misereri: quia aliud sit servos ad se missos occidero, aliud lilium. Hunc sensum et in Osee propheta legimus: Perditio tua, Israel: tantum in me auxilium tuum (Osee, XIII, 9). Quod ita intelligitur: Pereas, Israel, quia non tuo merito, sed, meo tantum salvarisauxilio. Manus vestræ sanguine plenae sunt. Causam manifestat cur Deus avertat ab eis oculos suos, et multiplicatam orationem non ezaudiat: quia effuderiut sanguinem justi, et pessimi coloni haeredem ad se missum interfecerint. Unde et Salvator ad eos loquitur: Et vos implete mensuram patrum vestrorum (Matth. XXIII, 51). Illi enim interfecerunt missos ad se prophetas: vos jugulate Patrisfamilias Filium. Utendum hoc testimonio et contra cos, qui cum quotidianis operibus sanguine manas plenas habeant, in oratione dies noctesque conjungunt. (Vers. 16.) « Lavamini, 'nundi estote. » Pro superioribus victimis, et holocaustis, et ndipo pinguium, et sanguine taurorum et hircorum, ct pio thymiamate et neomeniis, sabbato, die festo atque jejuniis, kalendis et aliis solemnitatibus, Evangelii mihi plarct religio: ut baptizemini in sanguine meo per lavacrum regenerationis, qoud solum potest peccata dimittere. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum cœloru m ( Joan. III, 5). Ipse quoque Dominus ascendens ad Patrem: Euntes, inquit, docete omne. gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (matth, XXVIII, 19 ). c Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. » Quod Joannes Baptista dicebat: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ (Matth. III, 7; Luc. III, 7): ut qui Christi baptisma consciutns est, auferat malum de corde sud, ct quiescat agere perverse, ac postea discat bonum faecere, secundum illud quod alibi præcipitur: Declina a malo, et fac bonum (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
