# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.345-368

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.345 to 7.368. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.345

XXXVI, 27). c Discite benefacere. » Virtus ergo discenda est, nec naturæ tantum honum suflicit ad justitiam, nisi quis erudiatur congruis disciplinis (I Pet. II, 11). Jesus quoque filius Sirach tale quid loquitur: Desiderasti sapientiam: serva mandata, et Dominus 23 tribuet tibi eam. Et in sequentibus idem Isaias commemorat: Omnis qui non didicerit justitiam super terram, veritatem noti faciet ( Cap. XXVI, 40, sec. LXX). Discenda est ergo' justitia, et magistrorum sapientiae terenda sunt limina. (Vers. 18.) c Quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam: et venite, et arguite me, dicit Dominus. » Victimis Judaeorum evangelica mandata succedunt, et ideo pupillis ac viduis providetur, ut sccuri de tutela conjugum ac liberorum suorum, martyres ad heHa procedant. Cum autem, inquit, hæc feceritis, arguite me, si non reddidero praemia quæ pollicitus sum- Quando autem dicit: Quærite judicium, ostendit non esse omnium recte judicare, sed eorum qui prudentes sunt. Denique et Salomon in visione per somnium, hoc a Domino postulavit, ut accepta sapientia, juste populum judicaret. c Si fuerint peccata vestra ut coccinum: quasi nix dealbabuntur. Et si fuerint rubra quasi vermiculus, ut lana alba erunt. > Ordo præcipuus: non enim sufficit dixisse, lavamini, nisi jungat, mundi estote: ut post lavacrum aquæ cordis habeant puritatem. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Cumque cordis habuerint puriatem, debent auferre malum de mentibus suis, non in conspectu hominum. sed in conspectu Dei, quem celare nihil potest. Quodque jungit: Quiescite agere perverse, illud Evangelicum sonat: Ecce sanus factus es: jam noli peccaret ne quid tibi deterius fial (Joan. V, 44). Recedens ergo a viliis, discat bonum, quæratque judicium, oppresso subveniat, pupillum viduamque sustentet: et si hoc fecerit, tunc peccata, quæ prius in modum coccini sanguinea fuerant, dimittentur: et opera cruoris ac sanguinis veste Domini mutabuntur, quae de agni confecta est vellere, quem sequuntur in Apocalypsi ( CaD.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
