Latin
7.415 to 7.433
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.415-433
Unproofread scanNot analysed yet
Omnisque doctor qui austeritatem Scripturarum per quam potest audientes corripere, vertit ad gratiam, et ita loquitur, non ut corrigat, sed delectet audientes, vinum sanctarum Scripturarum violat, atque corrumpit sensu suo. Hæretici quoque evangelicam veritatem corrumpunt prava intelligentia, et sunt caupones pessimi, facientes de vino aquam, 26 cum e contrario Dominus nosier aquas in vinum verterit (Joan. n), et tale vinum quod miretur architriclinus; quale et regina Saba in Salomonis est mirata convivio, pincernas ejus et ministros vini sua voce collaudans (II Paral. IX). Sed et Ecclesiastes ministerii vini, atque convivii sui, mystico sermone describit (Ecele. II). Unde pro vino Aquila, συμπόσιον I, id est convivium, interpretatus eut quod apud Graecos ὰπὸ τοῡ πότου, apud nos a convictu rectius appellatur. (Vers. 23.) *Principes tui inobedientes, socii furum. »Pro inobedientibus a, Aquila, recedentes, Symmachus, declinantes, interpretatus est. Principes autem Scribas et Pharisæos vocat, qui a Domino recedentes, imo veritatis semitam relinquentes, perverso ambulaverunt itinere, et socii luerunt proditoris furisque Judae. Quod quidem et nos cavere debemus, ne accipientes ab hominibus saeculi munera, qui per rapinas miserorumque lacrymas divitias congregant, non [al, ne tam ipsi fures, quam socii furum appellemur, dicaturque nobis: Videbas furem, ei currebas cum eo, et tum adulteris portionem luam ponebas (Psal. ILII, 18). i Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. tln catalogo vitiorum numerantur etiam hi qui diligunt munera. Non dixit, qui accipiunt: hoc enim sæpe necessitale iii; sed qui non putant amicos, nisi a quibus dona perceperim, nec os considerant amicorum, sed manus, et eos sanctos judicant, quorum exhauriunt marsupium: de quibus et Ecclesiastes loquitur: Qui diligit pecuniam, non implebitur pecunia (Eccle. v, 9). Istiusmodi sequuntur retributiones, ut laudent eos a quibus at:- quid acceperint, vel certe nulli quidpiam tribnun't, nisi a quo se recepturos putaverint.