# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.434-458

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.434 to 7.458. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.434

Pro retributionibus, Symmachus, vicissitudines, vel ultiones, interpretatus est, ut hi quoque in culpa sint, qui reddunt malum pro malo, et dentem pro dente, oculum pro oculo ( Exod. XXI); et non imitantur illud Davidicum: Si reddidi retribuentibus mihi mala ( PsaL VII, 5,); et Jeremiae de justo dicentis: Dabit percutienti se maxillam suam, saturabitur opprobriis (Thren. It, 30): ut impleat evangelicum virum coi dicitur: Qui 27 te percusserit in maxillam, pre., ei et alteram (Matth. v,39). (Vers. 24.) i,Propter hoc ait Dominus exercituum, fortis Israel. » Pro fortis IsraeL quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX, nescio quid volentes posuerunt: Vce fortes Israel; quod nos sic edisserere possumus, ut dicamus, principeas4. quoque corripi atque robustos, de quibus scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sop. VI) 7); et: Cui plus datur, plus exigetur ab eo (Luc. in, 48). Abutimurque hoc testimonio, si qnando opus fuerit adversum Ecclesiae principes, qui suam destruunt operibus dignitatem. « Heu consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. i Rursum et in boc, quod in Hebraico non habetur, ponuntur LXX, Nou cessavit enim furor meus contra inimicos meos. Corripitautem Scribas et Pharisaeos, de quibus et in Evangelio loquitur: Væ vobis, Scriæe et Pharisæi (Matth. XXIII, 13 seqq.). Et in alio loco: Generatio adultera et perversa signum quærit: et signum noM dabilur ei, nisi signum Jonæ prophetas ( Matth. XII, 39). Plangit autem clementissimus pater principes delinquentes ei hostes suos vocat, et inimicos appellai, quod pereant, eo quod nolint agere pœnitentiam, quod se venientem non susceperint. Appropinquans enim Jerusalem, nevit, et dixit: Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eoa qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos; et noluisti (Matth. XliII, 57) I Consolatio ergo Dei super hostibus ejus et iuimicis est: ut qui non senserunt beneficia, suppliciis corrigantur., (Vers.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
