Latin
7.459 to 7.478
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.459-478
Unproofread scanNot analysed yet
25.) «Et convertam manum meam ad te; et excoquam ad purum scoriam luam, et an. feram omne stannum tuum. t Pro scoria, quod interpretatus est Symmacbus, Aquila στέμϕυλα, id es', v inacia, Theodotio γιγαρτω̃οιd est, aci-, num uvæ interpretatus est: soli LXX, incredulos vel inobedientes, sensum magis quam verba vertentes. Quia enim supra dixerat: Argentum tuum versum eat in scoriam, nunc servat metaphoram, ut convertat super eam, id est, extendat manum suam ad puniendum, aiqne purgandum, et excoquat omnes 28 sordes, ac vitia peccatorum: ut separato stanno, purum argentum remancat, quod absque igne fieri non potest: per quod significat eos passuros esse tormenta. Legimus et in Malachia de Domino: Ipse egredietur quasi ignis conflatom, et quasi herba fullonum, et sedebit conflans, et emundans sicut argentum ei aurum: et emundabit filios Levi (Malach. III, 2, 3 ),ut postquam mundati fuerint, dicatur de eis: Et eruit Domino offerentes victimas in justitia. Ezechiel quoque omnem domum Israel, ære, et ferro, et plumbo, et stanno dicit esse commistam, et postea purgandam: ut postquam purgata fuerit, cognoscat, quia ipse sit Dominus (Ezech. XXII, 18). Sed et in Evangelio sub alia metaphora idem sensus ostenditur: Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit [At. mundabit ]aream suam, et mundabit [Al. purgabit ]triticum, et congregabit frumentum in horrea: paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). (Vers. 26). «Ei restituam judices tuos, ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus. >In civitate fideli Mon, quae postea facta est meretrix; et pro justo, sive justitia, habitaverunt in ea Iromicidæ. Ideo Domninus convertit manum suam, ut excoquat eam ad purum et auferat omne stannum ejus, et restituat judices illius, sicut fuerunt a principio, et consiliarios sicut antiquitus. Judices priores fuerunt Moscs, et Jesus lilius Nave, et caeteri a quibus eUam liber Scripturæ sanctæ nomen accepit: et postea David et alii justi reges.