# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.459-478

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.459 to 7.478. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.459

25.) « Et convertam manum meam ad te; et excoquam ad purum scoriam luam, et an. feram omne stannum tuum. t Pro scoria, quod interpretatus est Symmacbus, Aquila στέμϕυλα, id es', v inacia, Theodotio γιγαρτω̃οιd est, aci-, num uvæ interpretatus est: soli LXX, incredulos vel inobedientes, sensum magis quam verba vertentes. Quia enim supra dixerat: Argentum tuum versum eat in scoriam, nunc servat metaphoram, ut convertat super eam, id est, extendat manum suam ad puniendum, aiqne purgandum, et excoquat omnes 28 sordes, ac vitia peccatorum: ut separato stanno, purum argentum remancat, quod absque igne fieri non potest: per quod significat eos passuros esse tormenta. Legimus et in Malachia de Domino: Ipse egredietur quasi ignis conflatom, et quasi herba fullonum, et sedebit conflans, et emundans sicut argentum ei aurum: et emundabit filios Levi ( Malach. III, 2, 3 ), ut postquam mundati fuerint, dicatur de eis: Et eruit Domino offerentes victimas in justitia. Ezechiel quoque omnem domum Israel, ære, et ferro, et plumbo, et stanno dicit esse commistam, et postea purgandam: ut postquam purgata fuerit, cognoscat, quia ipse sit Dominus (Ezech. XXII, 18). Sed et in Evangelio sub alia metaphora idem sensus ostenditur: Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit [ At. mundabit ] aream suam, et mundabit [ Al. purgabit ] triticum, et congregabit frumentum in horrea: paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 12). (Vers. 26). « Ei restituam judices tuos, ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus. > In civitate fideli Mon, quae postea facta est meretrix; et pro justo, sive justitia, habitaverunt in ea Iromicidæ. Ideo Domninus convertit manum suam, ut excoquat eam ad purum et auferat omne stannum ejus, et restituat judices illius, sicut fuerunt a principio, et consiliarios sicut antiquitus. Judices priores fuerunt Moscs, et Jesus lilius Nave, et caeteri a quibus eUam liber Scripturæ sanctæ nomen accepit: et postea David et alii justi reges.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
