# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.67-85

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 7.67 to 7.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/7.67

Abscoudet autem quasi ab aqua currente, a populo scilicet Judæorum, qvi instar aquae pro magistrorum voluntate huc illucque fertur et trahitur. Qui homo abscondens apud incredulos sermones suos, apparebit in Sion, boc est, in Ecclesia quasi fluvius inclytus, et decurrens in terra sitienti. Apparebit enim gentilium populo, qui prius verilalis patiebatur sitim; et rigabit arva sitientia fluvius Dei, de quo scriptum est; Fluminis impelus latificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Et in alio ioco: Flumen Dei repletum est aquis (Psal. LXIV, 10). Ipse enim loquitur in Evangelio: Qui sitit, veniat ud me, et bibat. Qui credit in me, sicul dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ (Joan. VII, 58). Tunc nequaquam habebunt fiduciam in magistris; sed praebebunt aurcs suas ad audiendum Dominum; et tam cerde quam lingua pacem Domini fatebuntur, deserentes stultos principes et ministros eorum, qui credentibus in Jesum, imperabant silentium. Quas sequuntur, eumdem prope sensum, quem et Hebraicum, continent; et possunt haereticis coaptari. Hi enim loquuntur contra Dominum mendacium, et prvertunt animas esurientes atque sitientes, ct vacuas abire faciunt; ut eliam si quid naturaliter honi habeant, magistrorum amittant vitio, quorum omne consilium est, ut perdant humiles iniquis sermonibus, et dissipent verba humilium in judicio. III quo pariter annotandum, quod qui ab eis decipi potest, humilis sit, et terrae cohærens.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
