# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 75.178-208

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 75.178 to 75.208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.178

xv). In Barabbam intelligamus diabolum, qui cum sit nox et tenebræ, transfiguratur in angelum lucis(II Cor. xi). Unde et Apostolus loquitur: Quœ participatio justitia cum iniquitate? quæ societas luci ad tenebras qui contentu. Christi et Belial (11 Cor. VI, 14, 15)? Neque enim lucerna tollenda est, et ponenda sub modio, vel suh lecto, sed supra candelabrum, ut omnihus luceat. Nec arhor malos afferens fructus, bonæ arboris est appellanda vocabulo (Matth. vn). Unde et in Genesi mystico sermone narratur, qnod diviserit Dens inter lucc'an ac tenebras, quæ in principio super abyssum ferobantur (Gen. i). Quod autem bonus Salva Lor sit appellatus, ipse in Evangelio loquitur: 1 Factor bonut ponit animam suam pro ovibus tuit (Joan. X. 41). Lucem quoque esse se dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12), et quotidie coelesti pane saturati dicimus: Gustate et videte, quam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9). E contrario quando dicimes: Libera noa a malo (Matth. VI, 13); et: Mundus in ma/igno positus est (1 Joan. v, 19), diaboli cupimus insidiis liberari. Quod autem ipse tenebrarum et amaritudinis significemur nominibus, crebrius legimus. Sed et hoc possumus dicere,quod omnia contraria dogmata veritati amara sint, et sola dulcis veritas. Unde caveudum est, ne pro veritate sequamur mendacium, ne pro lumine tenebras. Mult;e enim sunt viæ quæ videntur hominibus rectæ, et novissima earum perveniunt in profundum inferni. Est quoque justus periens in justilia sua, cui dicitur: Ne sis justus mulium (Eccle- VII, 17). Quas ob causas Israel repromittit se via ambulaturum regia, nec ad sinistram, nee ad dexteram declinaturum (Deut. v). Et ut loquar quod sentio, dilficile hoc maledicto quia carere potest, cum et malis frequenter adulemur propter potentiam, et bonos despiciamus propter inopiam. Unde significantius interpretatus est Aquila: 83 Var qui dicit malo, Donus es, et bono, Malus es.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
