# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 75.209-231

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 75.209 to 75.231. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.209

Et in huM congruit sensum illud quod Salomon in Proverbiis loquitur Qui judicat justum injustum, et injustum justum, abominabitis est uterque apud Deum (Prov. lVII, 15). Scrihae quoque et Pharisaei verba Salvatoris non recipientes, sed traditiones hominum et hni1es fabulas, fecerunt bonum malum, et matum bonum. (Vers. 21.) < Væ qui sapientes estis in oculisvestris, et coram Vobismetipsis prudentes. > Qni vobis, inqu t, ipsi videmini sapientes esse, qui prudentiam sequimini, non Dei, sed bominum; et cum ndn recipiatis Dei virtutem Deique sapientiam, putatis vos esse sapientes (1 Cor. 1). Inter sapientiam et prudentiam hoc dicunt interesse Stoici, quod sapientia rerum sit divinarum humanarumqne notitia, prudeulia autem tantum mortalium. Consequenter autem haec adversum Scribas dicuntur et Pharisæos, qui habentes clavem scientiæ, nec ipsi ad Christum introeunt nec alios introire permittunt (Luc. XI). (Vers. 22.) « Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam siceram, » id est ebrietatem. Quibus supra discrat: Vœ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperum, ut vino œstuetis, de his etiam nunc loquitur, qui potentes sunt ad bibendum vinum,et viri fortes ad miscendum siceram. Qui inebriati vino draconis, et veneno aspidum insanabili (Deut. XXXII), virtute Domini calumniabantur. Et ipsi ebrii inebriabant populos, ut pari furore bacchantes, adversus Dominum conclamarent. Juxta tropologiam ante jam diximus quod sacerdotes ingressuri Tabernaculum Dei, non debeant vinum bibere et siceram (Levit. X). Quibus nunc addimus, quod Nazaraeis quoquo praeceptum sit, qui se sanctificant Domino, nt vinum et siceram, et omne quod de uvis est, non bibant, nec comedant, ne uvom quidem passam, et acctum ex vino (Num. vi!. Sed et in Proverbiis praecipitur: Potentes qui iracundi sunt; vinum non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientia (Prov.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
