# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 75.43-68

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 75.43 to 75.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/75.43

XXXII, 6). Potest juxta altiorem intelligentiam, omnis animae perturbatio ebrietas appellari, quæ concipitur de vino furoris draconum, et de veneno aspidum insanabili, quod nonnulli bibunt ab adolescentia usque ad senectutem, hoc est, de mane usque ad vesperam (Deut. xxxu). Alii vero hora tertia, sexta, vel nona, et undecima suscitantur de convivio, et dicitur ad eos: Expergiscimini qui ebrii 77 estis a vino (Joel, i, 5). Super hoc vinum, et super hujuscemodi uvas ac vineas pluit Dominus sulphur et ignem a Domino: et quicumque ex earum vino biberit, æstuat atque comburitur. Requirit citharam et psalterium, cujus repertor est Jubal, de Cain stirpe generatus (Gen. IV), nec audit Dominum cii«entem ad Aaron: Vinum et siceram non bibetis tu et filii tui, quando ingredimini in tabernaculum testimonii, aut accidetis ad allare (Levit. x, 9). Has citharas, et lyras, tympanumque, et tibias rex Babylonius habuit, quibus consonantibus, universarum gentium populi prosternebantur in terram, et adorabant auream statuam (Dan. m). Quod antemi primum tempus humanae sapientiae, quando egredimur pueritiam, et ad rationalem venimus aetatem, mane in Scripturis intelligatur, multa testimonia docere nos poterunt: de quibus exempli causa ponenda sunt pauca: Mane mittebam prophetias; et: Mane exaudies orationem meam. Mane assistam tibi, et videbo (Ps. v, 4, 5); et: De nocte consurget spiritus meus (Ps. CXVIII, 55); et: Deus, Detis tneus ad te de luce vigilo (Ps. LXII, 1); et: In matutinis inlerficiebam omnes peccmores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem (Ps. c, 8); et in alio loco: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia (Ps. xxix, 6), et cætera. his similia. Consurgimus autem de mane, quando vitia relinquimus Ut pueritia, et dicere possumus: Peccata juventutis meæ et ignorantiae ne memineris (Psal. XXIV, 7). Ortoque nohis sole justitiæ, fugantur tenebrae, et statim interficimus omnes cogitationes, quae ad peccata nus provocant, et de civitate mentis nostræ illos disperdimus peccatores, cie quibus Salvator loquitur: De corde exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ (Matth.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
