Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 76
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 14.) <Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi anni mercenarii, aufcretur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus. >Prophetia ista, ut supra diximus, mortuo Achaz contra Moabitas dirigitur, regnante Ezechia, sub quo decem tribus a Sennacherib rege Assyriorum in captivitatem ductae sunt. Itaque sicut mercenarius solis exspectat occubitum, et diebus ac noctibus fiuem operis præstolatur, ut statutam mercedem accipiat: sic et post tres annos et Moab, Assyrio veniente, delebitur, et vix pauci relinquentur in terra, qui subrulas habitent civitates, et desertos agros exerceant. Potest et de Babylonica captivitate praedici, quod post captam Jerusalem, et transitum annorum trium, Moab a Chaldæis vastanda sit, sive quod in trium annorum spatio nulla eis danda sit requies.