# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 77.1-23

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 77.1 to 77.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/77.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/77.1

(Cap. XVII. — Vers. 1.) < Ouus Damasci: Ecce Damascus desinet esse civitas: et erit sicut acervus lapidum in ruina. Derelictæ civitates Aroer gregibus erunt, ct requiescent ibi, et non erit qui cxterreat. Et cessabit adjutorium ab F phraim, et reguum a Damasco, et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israel erunt, c'icit Dominus excrcituum. > Post Babylonem et Philisthæos ct Moab, adDamascum, id est Aram, sermo convertitur, quæ et ipsa regalis quondam civitas fuit I, et in omni Syria tenuit principatum: necdumflorebant Antiochia et Laodicia et Apamia, quas urbes, post Alexandrum et Macedonum imperimn, auctas esse cognovimus. Quia igitur semper deccm tribubus contra Judam praebebat auxilium, ut Regum et Paralipomenon narrat historia: etiam ipsis vastilatem ab Assyriis appropinquare significat, dicente rege Assyriorum: Cepi Arabiam, et Damascum, ct Samariam. Sicut enim illas cepi, et universa regna, capiam et te. Et in Regum volumine legimus: Ascendit rex Assyriorum Damascum, et cepit eam, et transtulit in Cyrenrm (IV Reg. XVI, 9). Rasin quoque interfecit, qui erat rci Damasci: quæ omnia, Ezechia Hierosolymis regnante, perpessa est. Ecce, inquit, Damascus desinet esse civitas; jam vicina captivitas est: jam Assyrius suam movit exercitum. Ei erit sicut acervus lapidum in ruinam, ut tantummodo parietinae ac pristinæ potentiæ vestigia in ruinarum magnitudine demonstrentur. Derelictæ civitates Aroer gregibus emnt. Aroer myrice interpretatur, quae proprie arbor in solitudine et salsa humo nascitur, et per hoc vastitas demonstratur. Requiescent ibit subanditur greges, et non erit qui exterreat. Tanta enim erit solitudo, ut nec insidiator timendus sit. Et cessabit adjutorium ab Ephraim: nequaquam decem tribus in illa contra Judam habebunt auxilium. Et regnum a Damasco; ἀπὸ ϰοινοῡ (a vulgata sive communi editione) subauditur, cessabit. Quam lo autem dicit cessare regnum et quiescere, non perpetuam significat vastitatem, sed aufert in præsens potentiam, per quam in omni Syria ante regnabat.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
