# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 77.24-37

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 77.24 to 77.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/77.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/77.24

Et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israel crunt, dicit DomitiI exercituum. Quomodo, inquit, decem tribus Assyrio populante deletæ sunt, et omnis gloria earum in captivitatemducta esi: sic pand, qui in Damasco resederint, immutabuntur, et habebunt gentis gloriam sociæ. Gloriam per ironiam dictam accipe, pro ignominia. Hoc autem totum fiet, quia Dominus locutus est, cujus verba irrita esse non possunt. Quidam hanc prophetiam eamdem putant esse, quam in Jeremia legimus: Dissoluta eat Damascus, versa eat in fugam, tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem (Jerem. XLIX, 24,). Ei iterum: Succendum ignem in muro Damasci, et devorabit mænia Benadab. (ibid. i7). Sed sciendum qnod ab Jeremia Babylonia captivitas Damascenae urbis describitur, id est, paucorum quos Assyriorum rex reliquerat in ea. Isaias autem vicinam ab Assyriis captivitatem nuntiat. Alii aestimant de Romana captivitate praedici, quoniam (Al. quando) et Judaeorum captus est populus; et Damascus cui imperabat Areta, similem sustinuit servitutem: ut cuncta quae super eam scripta sunt, ad Christi tempus, et ad apostolorum mysteria transferantur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
