Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 8-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 5.) t Vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium, vox sonitus regum gentium congregatarum ». Tripliciter iste locus accipiLur. Priluuw, ut elevato signo iti monte campestri, veniat genUum multitudo, et ipsa in montibus constituta, quae dividitur in duo, in populos scilicet et in reges, in discipulos et magistros, Ide quibus Salvator in Evangelio loquebatur: Multi all Orien e et ab Occidente venient et accumbent cum Abraham et Isaac et Jacob iu regno cælorum (Matth. VIII, 11). Propterea autem una vox et consona dicitur, ut illud apostolicum probetur: Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, aed sitis perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia (1 Gor. I, 10). Secundo, hæreticorum describitur superbia, qui in montibus se esse credentes, ertguntur contra scientiam Dei, et iniquitatem in excelsum loqunnlur, et ponunt in cœlum os suum, qui et ipsi habent populos, habent reses, qui deeeptum populum devorant. Tertia interpretatio est: quia supra dixerat, Gigantes venium, ut impleant furorem meum, gaudentes simul et contumeliam facientes, ipsorum gigantum describit arrogantiam, et ad puniendos, qui sibi traditi fuerint, ill mala pal te consensum.