Latin
Book 11
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 8-6
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 14 seqq.) <Et tuiit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos: et ascendit in domum Domini, et expendit eos coram Domino, et oravit ad Dominum dicens: Domine, exercituum Deus Israel, qui sedes super Cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae: tu enim fecisti caelum et terram. Inclina, Domine, aurem tuam et audi: apcri, Domine, oculos tuos, et vide, et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem. Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges AssyrioruM terras et regiones carum, et dederunt deos earum igni; non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapides; et comminuerunt eos. Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus; et cognoscant omnia regna terrae, quia tu es Deus solus. >Contra Sennacherib regis blasphemias solita Ezechias arma corripuit. Rursumque pergit ad Templum, ei Epistolas ejus expandit coram Domino. Prius tacuerat, non enim audebat Domini tiinore perterritus in templo ora reserare, nec lie beras ad Deum preces fundere. Nunc autem quia jam audierat Isaiam dicentem: Ne timeat a facie verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me, et caetcra: audacter Dominuiii deprecatur, et solum Deum asserit esse vi- I ventem: quæ idola intelligimus imagines mortuorum. Quodque infert, Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, et dederunt deos earum igni; non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapides; et comminuerunt eos, multis probatur historiis, quæ scribunt reges Persarum venisse in Graeciam, et subvertisse atque spoliasse templa Graecorum; uttionemque postulat, ut per occasionem sui omnia regna cognoscant quod solus sit Deus, qui possit suos de discrimine liberare.