Latin
Book 16
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 8-9
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 11.) a Pro quo sollicita timuisti: quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti ill corde tuo? quia ellO tacens et quasi non videns, et one oblita es. r LXX: «Quem timens perterrita es, et mentita es mihi, nec recordata es mei. Neque posuisti me in mente tua, et in corde tuo. Et ego te videns despiciam, et non me timuisti. »Quia plenis horreis habes fiduciam in divitiis, rogare me noluisit, indeirco timuisti plurimos. Non enim poteras dicere: Dominus auxiliator meus, et ego despiciam inimicos meos (Psal. XXVI, 1)? Quod et si contra mentis tuæ conscientiam dicere aliquando voluisti, mentita es. Quomodo enim me poteras invocare, quæ mei non hahebas memoriam, neque poteras invocare, quæ mei non habebas memoriam, neque cogistati unquam præcepta dicentis: Honora Dominum, et confortaberis, et absque illo nullum metus (Ecc/. x, 37)? Ego enim sum qui, juxta Symmachum et Aquilam, semper tacui pecceta tua, et scelera quæcunque faciebas. quasi uon vitJerclu, dissimulatione neglexi ut si non timore mei, saltem patientia ad Ine redires. Qui non oculis sed palpebris interrogo filios hominum. At tu econtrario oblita es mei, et audire meruisti: Oblita es legis Dei tui, et ego obliviscar filiorum tuorum (Osee IV, 6). Et iterum: Ipsi ambulaverunt contra me perversi, et ego ambutubo contra eos in furore perverso. Mens quæ in LXX cum eorde sociatur, non est scripta in Hebraico, sedquasi interpretatio addita, quid in Scripturis cor intelligi debeat.