Latin
8.22 to 8.41
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 8.22-41
Unproofread scanNot analysed yet
et nihilominus appellantur filiæ confidentes, sive sperantes: præcipiturque eis ut audiant sermones Domini, et recordentur diorum etanni, de quo in consequentibus dicturi sumus 1, ipso Salvatore dicente: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus rnisit me: pradicare captivis remissionem, et cæcis visurn: vocare annum Domini acceptabilem (Luc. IV, 18, 19), et ipsa recordatio fiat cis juxta Septuaginta in dolorem cum spe, ut plangant se Dominum denegasse, et spem habeant salutis, si egerint poenitentiam. Dicit enim vindemiam consummatam, et post ultimam vastitatem, quae sub Vespasiano et Tito Adrianoque accidit, nequaquam aliam captivitatem esse venturam, nec remansuros botros in populis, qui deinceps colligendi sunt. Unde provocantur ad planctum, et jubentur nudare pectora, et accingere lumbos suos, eo quod regio quondam desiderabilis, et vinea fertilis, de qua scriptum est: Ego plantavi te vineam fructiferam, totam veram: quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienæ (Jerem. II, 21)? Romano vastante, delcta sit. Super humum, inquit, populi mei, sPinae et vepres, sive fenum ascendet. Et est sensus: Si terram Judæam. quae repromissionis terra est, spinæ repleverunt. et vepres, quanto magis alias civitates quae plenæ sunt gaudio, et quae illud evangelicum consequentur: Væ qui gaudetis nunc, quoniam plorabitis (Luc. vi, 25)! Dominus [Al. domus ]enim, id est, templum meum dimissum est, dicente me ad apostolos: Surgite, abeamus hinc (Joan. XIV, 31); et ad incredulos: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 35). Adyta templi, et secreta mysteria, palpabiles tenebræ possederunt, et facta sunt nequaquam cellaria vasorum Domini, sed speluncae usque in sempiternum. Audierant enim a Domino Salvatore (Matth. xxi, 13): Domus Patris mei domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum. Gaudium, inquit, onagrorum, pascua gregum. Quod vel juxta litteram intelligendum est, eo quod deserta sint omnia;