Latin
8.46 to 8.52
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 8.46-52
Unproofread scanNot analysed yet
sed æquitatem vultus omni tempore conservabit: qiod falso de Socrate philosophi gloriantur, nunquam eum, plus solito, nec tristem fuisse nec lætum. Pro quo Aquila et Theodotio interpretati sunt: Non obscurabit, et non curret, donec ponat in terra judicium. Et cst sensus: nullum vultus tristitia deterrebit, nec festinabit ad pœnam, qui judicii veritatem ultimo tempori reservavit. Quodque sequitur: et legem illius insu/æ exspectabunt, manifestius posuere LXX in nomine ejus gentes sperabunt: quæ in Scripturis appellantur insulæ, quia ex omni parte persecutorum incursionibus patent. Legem autem ejus, non quae per Moyscn data est, sed Evangelium sentiamus: De Sion enim eyredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem (suprat n). De qua lege et Jercmias vaticinatur: Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et ponam testamentum novum, non juxta testamentum quod olim pepigi cum patribus eorum (Jerem. XXXI, 51, 52).