# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 8

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/8

(Vers. 8.) « Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. > Pro eo quod et nos et alii omnes interpretes transtulerunt, nobis, quod Hebraice dicitur LANU (), nescio quid vo4entes LXX posuerunt ad populum istum, quod penitius in Hebræo non habetur. Quando autem ex Dei persona dicitur, nobis, illo sensu accipiendum est, quo et in Genesi legitur: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram (Gen. i, 26), ut sacramentum iudicet Trinitaiis. Quomodo enim in Evangelio legimus, dicente Domino1: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30), et unum ad naturam referimus, sumus ad personarum diversitatem: sic, Domino jubente, Trinitas imperat. Propterea amem non dicit Dominus quein ire pracipial, sed proponit audientibus opiionem, ut voluntas praemium consequatur. Et Propheta non temeritate et arrogantia propriæ conscientiæ se ire promittit, sed fiducia: quoniam purgata sunt labia ejus, et ablata iniquitas, mundatumque peccatum. Ergo et Moses, cui dixerat Dominus; Veni, mittam te ad Pharaonem regem Ægypti (Erod. III, 10), et ille ait: Obsecro, Domine, non sum dignus, 96 provide alium quem mittas, sive ut in Hebræo legitur, Mitte quem missurus es (Exod. IV, 13), nou de contemptu, sed de humilitate respondit, quia nibil de purgatis labiis suis audierat, qui omni sapientia i£gyptiorum fuerat cruditus. Et Isaias non suo [Al. sui] merito, sed Domini gratia, qua purgatus est, offert se ad ministerium. Alii autem putant, idcirco se obtulisse Isaiam, quia æstimabat populo prospera nuntianda: sed qnia audivit: Vade, dic populo huic: Auribus audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non cognoscetis (Isa. vi, 9), propterea in consequentibus, dicente ad eum voce Doinini: Clama, nun statim clamat, sed interrogat, Quid clamabo? Et Jeremias, cui dicium fuerat: Accipe calicem, et potionabis omnes gentes, ad quas ego mittam te (Jer. XXV, 15), libenter accipiens suppliciorum cal icem, ut adversariis gentibus propinaret, biberentque, et vomerent, et caderent, postquam audivit, Vade, et primum propinabis Jerusalem, respondit: Decepisti me, Domine, et deceptus sum (Jer. XX, 7). H;ec Hebræorum observatio est. Cæterum nos diiinius non temeritatis esse, sed obedientiae, Domino se obtulisse mittendum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
