Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 81
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 9.) c In die ilIa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quae derelictæ sunt a facie filiorum Israel, et erit deserta. »Hoc non loquitur contra Damascum, sed contra decem tribus, quae vocabantur Israel; ut quomodo all adventum ex Ægypto populi Dei, omnes getes quæ inculebant terram repromissionis 1, subitO pavore conterritæ aratra dimisserunt, acervosque frugum et media opera, salutem pedibus requirentes: sic et terra Israel multo tempore desolata permaneat Unde miror pro aratris et acervis frugum voluisse Aquilam interpretari, testam, et Emir; Symmachum, ailvam et Amir; LXX Amorrhœos, et Evœos. Solus Theodotio Hebraicumverbum posuit, ARS ET EM R: quod apud eos emendatius legitur HORES ()ET AMR (),id est, omeres et acerri segetum.