# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 85.25-44

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 85.25 to 85.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/85.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/85.25

Quæ sit autem inanus quæ cxtenditur, vel elevatur super po-,nilum pcecatorcm, Job loquitur manifestius: Manus enim Domini tetigit me (Job. XIS, 21). Unde et diabolus sciens potentem manum Domini, et brachium quod universis gentibus revelatum est, dicit ad Dominum: Mitte manum tuam, et tange cmnia quas habet: nhi in faciem benedixerit tibi (Job. II, 5). Quod autem quasi praeteritum dicitur, quod 86 futurum est, consuetudinem sequitur prophetalem, in qua tam certa sunt quae futura dicuntur, ut putentur esse præterita. Quod et in Psalmis canitur: Dederunt in cibum meum fel, et siti mea potaverunt me aceto (Pt. LSVIII, 22). Et iterum: Diviserunt sibt vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Pa. XXI, 19). Quodque seqnitur: Lt percussit eum, id est, populum suum, et couturbati sunt montes: montes quidam putant contrarias fortitudines; sive eos spiritus qui in ministerio Dei sunt, ct quibus traduntur peccatores ad puniendum. Nos amem hyperbolice dicturi putamus, quod pro magnitudine malorum imminentium etiam montes commoveantur, et cadaveribus mortuorum repleantur omnes plateae urbium. Hoc accidisse Judaeis post passionem Domini sub Vespasiano et Adriano, nemo dubitat. Cumque hæc facta sint, non est aversus furor ejus; sed adhuc manus ejus extenta, sive excelsa, quæ habitum irascenti, et percutientis ostendit. Et notandum in bis omnibus, quod non eis exprobret idololatriam, non alia peccata, propter quae offenderint Deum, sed quia abjecerunt legem Evangelii, et sermonemDomini blaspheluaverunt. (Vers. 26 it seqq.) i Et levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae, et ecce festinus velociter veniet. Et non erit deficiens, neque laborans in eo: non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum lumborum ejus, nee rumpetur corrigia calciamenti ejus. Sagittae ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti: ungulae equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempetatis.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
