# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 85.45-60

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 85.45 to 85.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/85.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/85.45

Rugitus ejus ut leonis, rugiet ut catuli leonum, et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemds in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est caligine ejus. > Hebraei hunc loculi de Babyloniis et Nabuchodonosor intelligunt prophetari, quod Dei voluntate adductus sit in Judaeam et Jerusalem, templumque subverterit. Nos autem sequentes ordinem, et sequentia superioribus copulantes, ideo signum in nationibus procul elevatum dicimus esse, et sibilasse Dominum, vel traxisse eos dc finibus terrae; quoniam abjecrrunt legem Evangelii, et sermonem sanctum blasphema verunt. Si enim de Babyloniis 87 esset sermo, juxta consuetudinem prophetalem dixisset: Vocabo euin qui ab Aquilone est, eo quod juxta Juda'a; situm, Assyrii atque Chaldæi in Septentrionali plaga sint. Vel certe apertius Babylonios Assyriosque describeret. Nunc vero dicendo: Levabit tignum in nationibus procul, et sibit'ubit ad eum de finibus terræ, gentes longe positas significat, et quae in teriæ finibus coniinoranlur: haud dubium quin Romanos, et omnes Italiae, Galliarumque et Hispaniæ populos, qui sub Vespasiano et Adriano, Romano imperio subjacebant. Unde et Italia ob eo quod ibi Hesperus occidat, olim Hesperia dicebatur. Et hoc venientc percussus est, et omnes Judææ montes turbati sunt, ut interpretatus est Theodotio et Symmachus, vel commoti, ut Aquila posuit, vel acerbati, ut LXX transtulerunt, ut impetu hostium omnes replerentur plateæ cadaveribus mortuorum. Describit ergo sermo divinus velocitatem venientis exercitus, qui. non sua, sed Domini venerit voluntate, imo attractus sit, et sibilo illius provocatus; quoJ nou defecerit, nec talo itinere laboraverit, et cupiditate prædandi, somnum 88 oculis non admiserit; calciamenta quoque illius non sint. attrita, sagittariorum multitudinem, equitum turmas, curruum quadrigarumque fervorem, quod instar leonis, non tam ad pugnandumn quam ad prædandum, et vorandum venerit, et ululatus vinceniis exercitus, marinis fluctibus comparatur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
