Latin
Book 8
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 19, 20.) c Quia cataractae de excelsis apertæ suut, et concutientur fundamenta terræ. Confractione confringetur terra, contritione couteretur terra, commotione commovebitur terra. Agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur Quasi tabernaculum unius noclis, et gravabit tan iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet (ril. adjicieLur) ut resurgat. I Propterea fOfluilliuelu, et laqueunt et foveam Domini nullus evadet, quia cataractæ de excelsis, sive ut LXX manifestius transtulerunt, fenestræ cæli apertæ sunt, ut despiceret Dominus hominum universa peccata, quæ prius, quia non puniebat, videbatur peccatoribus ignorare. Postquam auteur apertis fenestris vidit cuncta opera IDorlalium, concussa bum fundamenta terrae, juxta iilud quod in alia ioco de Dei intuitu scriptum est; Qui respicit terram, et faciet eam tremere (Psal. Ch1, 32); tunc confringetur et conteretur, et commovebitur atque agitabitur terra in similiturdinem ebrii: non quod ipsa terra redigatur nputverem, et ill nihilum; sed quod universa terrena pertranseant, et succedat alia conversatio. Et quomodo ebrius nescit quid agat, sed hebescentibus ebrietate nervis, nec pes nec mens stat in suo officieo: sic omnis terrA, id est, omnes homines qui versantur in terra, malorum magnitudine atque pœnarum ebrii erunt, et stupebunt ad cuncta quæ cernent. Et sicut unius noctis tabernaculum atque tentorium transfertur de loco ad locum, et locns tentorii pristini a viatore deritur, ita ut nullum vestigium remaneat praeteritae mansionis: sic transibit figura hujus mundi, et erit terra deserta quae gravata est iniquitate sua, cujus pondua et gravissimum onus in Zacharia scribitur: Quæ sedebat super talentum plumbi (lach. v, 7). Et corruet, inquit, et non adjiciet ut resurgat. Non qnod resurrectio negetur hominum, et omnium qui versabantur in terra, sed nequaquam erit terrena conver8atio, et prislinæ vitæ status, cum ad hoc humana resurgant corpora, ut animæ eisdeln, quae prius deposuerant, corporibus vestiantur, et recipiant a Deo sive bona, sive mala, quae egerunt super terram