# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.1-3-21

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 9.1 to 9.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.1-3

(Cap. XVIII — Vers. i seqq. ) c Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Æthiopiæ, qui mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas; ite, augeli veJoces. ad gentem convulsam, et dilaceratam; ad populum horribilem, post quem uon est alius; ad gentem exspectantem, elspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt nUlniu. terram ejus. Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et clangorem tubæ audietis. » LXX: < Væ terræ navium alarum trans flumina Æthiopiæ, qui mitis in man obsides, et epistolas biblinas super aquam. Ibunt enim nuntii leves a! gentem excelsam, et peregrinum populum et pessinluln, qui est trans eum: gens absque spe, et conculcata, uuuc flumina terræ emnis sicut regio quæ habitatur [Al. habitabitur]; babitabitur regio eoruln, quomodo si signum de monte elevetur, et tubæ vox audiatur. » Utramque editionem posui in prophet i a obscurissima lIe quid volentibus intelligere quod scriptum est, deesse videatur. Simulque vehementer admiror cos, qui fidem uOSlralD, et spem Christianam arbitrantur, simplicitate coutentam, quia scriptum est: Mandatum Dei lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII, 9 ): nec plus debere nos quærere, quam ut fiant, quæ præcepta sunt, cumidcirco et omnis Scriptura, et prophetæ specialiter futurorum mysteriis involuti sint,ut provocem ROs all intelligentiam et ad illud quod in Evangelio dicitur: Petite, et accipietis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Quia ergo juxta historiam et ill quud in Hebræo continetur, in quinto libro exposui, nunc quid mihi juxta anagogen videatur, edisseram. Prudens forsitan lector inquirat, quid sivi velit in Visione, vel Onerc Damasci, atai um cymbalum et caetera quae sequuntur. Postquam de vocatione gentium dictum est, de objectione Judæorum, et electione eorum, qui per apostolos creclidcrunt, et postea de gentium multitudine et persecutoribus, qui maris fluctibus comparati sunt, scquchalur, ut de haeresibus quoque, I quæ Ecclesiam vexaverunt, et hucusque populantur, sermo propheticus nuntiaret, qui, dormiente patrefamilias, in agro Ecclesiae superseminaverunt zizania (matth.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
