# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.1-6-23

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 9.1 to 9.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.1-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.1-6

(Vers. 9 seqq.) « Consurge, censu rge; induere fortitudinc brachium Domini. Consurge sicut in diebus antiquis in generationibus sæculorum. Nunquid non tu percussisti superhum. vulnerasti draconem? Nunquid non tu siccasti marc, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur et venient in Sion laudantes; et laetitia sempiterna super capita corum: gaudium et læ itiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus. » LXX: « Exsurge. exsurge Jerusalem: et induere fortitudine brachii tui. Exsurge sicut in principio diei, sicut generatio sempiterna. Nonne tu es quae excidisti latitudinem, dissolvisti draconem? Nonne tu es quae desertum fecisti mare, aquas abyssi multas: quæ posuisti profundum maris viam transitus, his qui fuerant liberati et redempti? A Domino enim redncentur, et ven ient in Sion cum laetitia et exsultatione aeterna. In capite enim eorum taus et lætitia apprehendet eos. Fugiet dolor et maeror et gemitus. » Nomen Jerusalem, quod hic a LXX additum est, nec in Hebræo habetur, nee ullus trium interpretum posuit, unde obelo praenotandum est, et Ric cum superiori sensu sequens capitulum copulandum. Dominus credentes in se fuerat cobortatus, dicens: No/ite limere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Salutemque suant et justitiam sempiternam cis promiserat in anxilium, quæ non est alia praeter Christum, brachium Domini, de quo supra dixerat: Et in brachium meum gentes sperabunt. Unde populus loquitur ad brachium Domini, et ejus deprecatur adventum, et promissum implorat auxilium dicens: Consurge, consurge: induere fortitudine, brachium Domini. Consurge sicut in diebus antiquis, et omnem tuam exerce fortitudinem, ut qui per multa sæcula sanctos tuos de periculis liberasti, etiam nos tua fortitudine prolcgas. Tu es enim qui percussisti superbum, vulnerasti draconem, regem videlicet Ægypti Pharaonem, qui et in Ezechiel draco magnus appellatur (Ezech.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
