Latin
9.20 to 9.39
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.20-39
Unproofread scanNot analysed yet
Quod sub Ezechia factum legimes: iia ut i lolis derelictis. converterentur ari cultum Dei. ICi quia dixerat reliquias esse salvandas, transit ad posteriora tempora, et plenam salvationem futuram dicit esse sub Christo. Quod et apostolus Paulis intelligens scribit ad Romanos: Isaias autem clamat pro Israel. Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. Verbum enim consumens et brevians in æquitate, quia verbum breviatim faciet Dominus super terram (Rom. IX, 27, 28). Et sicul dixit lsias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma, facti essemus, et Gomorrhæ similes juissemus (Isa. 1,9). Uhi ergo tanti viri præcedit auctoritas, cesset alia omnis interpretatio. Et rcvera si legamus Josephum (lib. x, cap. 2), et quanta hominum in Jerusalem, et in Judæa fucrii multitudo, quando passus cst Dominus; intelligimus vix paucos in apostolis et apostolicis viris ex Judæis esse salvaios[Al. salvandus]. Abbreviatus autem atque perfecius sermo evangelicus est, qu: pro cunctis laciniosæ lcgis cæremoniis dedit praeceptuM brevissimum dilectionis et fidei, ut quod nobis fieri noluerimus, ne fecerimus alteri. Uude eiDominus in Evangelio: In his, inquit, duobus mandatis pendet omnis lex et prophetæ (Matth. xxn, 40). Nonnulli hoc capitulum ad illa tempora referunt, quando sub Zorobabel tilio Salatiel, et Jesu filio Josedec, et Esdra, et Noemia quædam pars populi reversa est in Judæam. Quibus respondebimus, uon eos servare ordinem historiæ, maxime cum ta quæ sequuntur, non adversum Babylonios, quorum rex Nabuchodonosor fuit, sed adversum Sennacherib re. gem dicantur Assyriorum.