# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.24-44

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 9.24 to 9.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.24

XXIX). Tu siccasti mare Rubrum, ut per aqnas vehementissimas, et profunda maris, viam tuus populus reperiret, ct Ægyptios fugeret persequentes. Qui igitur ista rc- Cisti: nunc quoque redemptos et liberatos sanguine tuo, reduc in Sion, et in cœlestem Jerusalem, si vc in Ecclesiam quam tibi tno sanguine præparasti: in qua cum rnerint, gaudebunt laetitia sempiterna, et dicent: Domine, ut actito bonæ voluntatis tuæ coronasti noa (Psal. V, 13). Habebunt enim gaudium atque lætitiam, fugiente dolore et gelniln. Hoc juata Hebraicum. Caeterum juxta LXX Jerusalem, id est, peccatrix anima provocatnr ut induat ortitudinem hrachii sui, et priora assumat opera, sicut fuerat antequam caderet: quando in die versabatur et lucc. Tu es enim, inquit, quæ superasti tatam et spatiosam viam quæ ducit ad mortem: et dissipasti draconem, colubrum tortuosum; de quo et in Psalmis legitur - Tu contrivisti capita draconum in aquis (PI. LXXIII, 13). Memento prioris fortitudinis tuæ, quod sacculi hujus calcaveris mare, et illud feccris esse desertum, et viam repereris in mediis fluctibus. Unde et apostolus Petrus per mare hujus sæculi transivit ad Dominum, et qni fide ambulabat, caepit infidelitate mergi: nisi quod dextera Domini sustentatus est. Sicut igitur prior victoria Domino auxiliante concessa est: sic et reversis post pœnitentiatn, et andientibus: Nunquid qui cadet, non surget? dicit Dominus (Jerem. VIII, 4). Et, Convertimini ad me, filii convertentes; et ego sanabo contritiones vestras (Jcrem. III, 14; Osee XIV, 5), ipse porriget manum, et reducet eos in Sion, speculam culmenque virtutum, cum gaudio atqne laetitia sempiterna, ct ponet in capito eorum laudem atque laetitiam. Sapientis enim oculi in capite ejus; et hanc habebunt coronam, istoquc diademate protegentur, ut semper gaudeant ct laudent Hominum, quia pro dolore, mœrore et gemitu successerint gaudia.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
