# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.56-71

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 9.56 to 9.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.56

Romani autem qui, superatis Judæis et subversa Jerusa'em sub Tito ct Vespasiano, de vasis quondam Dei manubias obtulerunt [Al. abttulere] Capitolio; suæque virtutis et putentiæ numinum, non iræ Dei putaverunt esse quod fererant, quasi in somnio et in nocturna visiono omnes divitius possidebunt. Et quomodo qui esurit dormiens in somnis se vesci putat, et qui sitit, arentibus siti faucibus flumina bibit, cumque evigilaverit ardentior sitis fit, quæ cassa potione delusa est: sic multitudo universarum gentium, quæ Romanæ subditae potestati dimicaverunt contra mot tem Siun, habebunt quasi in umbra, et nube, et solutio noctis divitias, quas moturo interitu derelinquent. In co loco ubi nos posuimus, omnes qui militaverunt et obsederunt et prævaluerunt adversus eam, LXX transtulerunt, et omnes qui militaverunt contra Jerusalem, quod in Hebraico non habetur. lit principio quoque hujus capituli ubi nos diximus: Additus est annus ad annum, sive subtractus, illi interpretati sunt: congregate fructus, vel genimina, annum super annum: manducate, comedetis enim cum Moub. Et est sensus, antequam annus Domini acceptabilis praedicationis ejus adveniat, ino duo anni, de quibus in cantico Habacuc juxta Hebraicum legimus: In medio duorum temporum cognosceris (Habac. in, 2), seminate vobis in lacrymis, ut metatis in gaudio (Psal. CXXV). Scriptum est in Evangelio secundum Joannem, per tria Pascha Dominum venisse in Jerusalem, quae duos annos efficiunt (Joan. n, v, XIII). Quod autem sequitur; Comedetis enim cum Moab, in Hebraico non habetur. De quo possumus dicere, quod nisi fructus sibi poenitentiae congregaverint, incipiant cum his comedere qui non ingrediuntur Ecclesiam Dotnini usque in æternum. Caetera in quibus videntur discrepare, manifesta sont, et ex his, qnae exposuimus, facilis eorum interpretatio est. Scio me legisse Ariel inlerpretari, lux mea Dei, quod longe aliter est.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
