# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.72-78

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 9.72 to 9.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/9.72

Hic enim prima syllaba per ALEPH et RES () scribitur: lux autem quae Hebraice dicitur OB, inter ALEPH et RES mediam habet litteram VAU, qua: in presenti nomine non habetur. Omniaque quæ nunc dicuntur contra Ariel, relerunt ad hæreiiros, qui doctrinam suam Dei astimant lucem, et expugnandi sunt a vero David; omnesque solemnitates eorum auferendae, et gaudium præsens futura tristitia commutandum: quibus præcipiat Deus ut agant pœnitentiam, ne incipiant comedere cum Moabitis, et similes esse gentilium. Ipse enin expugnabit Ariel, et omnem virtutem eorum atque divitias suo circumdabit exercitu. Turribusque, hoc est, magistris Ecclesiæ humiliabit in terra sermones eorum, ut nequaquam ponant in coelum os suum, sed scribantur in terra, loquanturque de terra, et fiant quasi pulvis excussus rota; omnesque divitiae impiorum puncto et momento temporis comparentur, quando visitaverit cos in sua majestate, descendens in turbine et tempestate et igne supplicii; et intellexerint omnes divitias snas, pompamque sermonum et argumentorum strophas, frustra comedentis rt bibentis somnio comparari: qui militaverunt contra Jerusalem, visionem pacis, sive adversum Ariel, leonem fortissimum, et ad extremum contra montem Sion, super quem Ecclesia civitas sita latere non potest.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
