Latin
2.459.111 to 2.459.122
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.111-122
Unproofread scanNot analysed yet
Et idem peccatum, imo eadem paena peccati, quae evertit Samariam, veniet usque ad Judam, et usque ad portam urbis meae Jerusalem. Ut enim Samaria subversa est ab Assyriis, ita Juda et Jerusalem subvertentur a Chaldaeis. Quia vero Samariam, haereticorum semel intelleximus Ecclesiam, quae, separata a Deo, populi facta est conciliabulum, ipse Dominus comminatur positurum se eam in pomorum custodiam, in agrum et in plantationem vineae Multo enim melius est subverti inutilem civitatem, et lapides ejus quibus exstructa fuerat, in praeceps detrahi, et praeparari eam in pomarium plantationemque vinearum, quam in aedificatione pessima permanere. Cum enim destructa fuerit, et revelata fuerint fundamenta ejus (quibus sua videbatur celare mysteria, et firma habere dogmata in quibus stabat, et omnia idola quae speciem videbantur habere; et pulchritudinem artifici sermone compositam, et a ministris Dei fuerint concisa, id est a viris ecclesiasticis), tunc in loco aedificationis pessimae, varia Ecclesiae poma nascentur, et non solum nascentur, verum etiam custodientur, et plantabitur vinea Sorec, de qua fiat vinum quod se Dominus in regno Patris bibiturum esse promisit (Marc. XIV). Non solum autem fundamenta ejus, quae prius terra premebamur, aperientur et proferentur in medium, et idola quae sibi finxerant, concidentur; sed gloria quoque et divitiae quas de fornicatione videbatur habere et errore suo, igne meo consumentur, de quo dixi in Evangelio: Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49): atque comburentur, et redigentur ad nihilum, quia non de veritate contracta sunt dogmatum; sed de fornicatione animae, et errore hinc inde collecta sunt. Haeretici quippe non habent divitias de paterna haereditate venientes, sed quotidie quod colant reperiunt, et idola sibi artifici manu, et curiosa mente confingunt. Propter hoc cum conversus fuerit ager eorum in pomorum custodiam, et praeparatus ad vineas, et lapides quibus aedifi-, cata erat civitas, detracti in profundum, et revelata fuerim fundamenta eorum, et omnia sculptilia concisa et incensa, et mercedes quas sibi vana spe pollicebantur, et quidquid velut deum colere vibe bantur, redactum ad nihilum, quia de fornicatione animae, omne sibi pretium compararant: tunc intelligentes errorem pristinum, in semet reversi plangent, in quibus ante ridebant, et lugebunt, in quibus prius fornicantes quodammodo laetabantur.