Latin
2.459.176 to 2.459.191
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.176-191
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII) et Isaias (Isa. XXXVI) plenius scribunt. Ubi dicitur quod rex Assyrius de Lachis miserit Jerusalem, et postea, capta Lachis, ad oppugnandum transierit Lobnam. Veniet igitur, o Lachis urbs idolis dedita, et ad te quadriga et equites Assyriorum, quia et in te inventa sunt scelera Israel, et tu fuisti principium idololatriae in Juda: per te enim quasi per portam impietas decem tribuum migravit in Jerusalem. Non solum autem super Lachis tumultus veniet et quadrigae, sed et super Geth metropolim Palaestinae, de qua supra dixeram: In Geth nolite annuntiare; mittet enim Assyrius latrunculos suos, quos vocat emissarios. et possidebit domum idololatriae urbemque mendacii, quae in supplantatione fuit regibus Israel. Quod autem sequitur: Adhuc haeredem adducam tibi, quae habitas in Maresa, pulchre allusit ad nomen: quia enim MARESA, haereditas dicitur, adventum in eam hostium pro haeredibus appellavit, et usque Odollam urbem Judae veniet MARESA (ΠΒΠΌ), id est haereditas: quae Odolla gloriosa est in urbibus suis Israel. Denique et Symmachus ita transtulit: *£τι κληρονόμον &ξω καί σοι, κατοικία Μαρέσα. Ιως. Ό,ολλάμ ήςβι τής δδςης Ισραήλ, hoc est, adhuc haeredem adducam et tibi, habitatio Maresa, usque Odollam veniet gloriae Israel, hoc est, quae gloriosa es in urbibus Israel. Et ubi dicitur gloriae, genitivus casus sit numeri singularis, hujus gloriae, et non nominativus pluralis, hae gloriae. Vel certe ita intelligamus: Captivitas Israel quae venit in Lachis, et Geth, et Maresa, usque Odollam quoque veniet. Et pressius legendum gloriae Israel, ut κατά άντίφρασιν ignominia vel vastitas sentiatur. Porro quod supra urbem prophetae Morasthi haereditatem interpretati sumus, sciat lector in eodem versiculo quem posuimus: Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth, in Hebraeo pro haereditate Geth, MARASETH GETH, FU ΠΠΏ (Al. MORASSETH) positum.