Latin
2.459.252 to 2.459.270
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.252-270
Unproofread scanNot analysed yet
Vel certe ita distinguendum, ut hoc quod dicitur, quae habitas Lachis, ad superiora referatur, et sit ordo ac sensus. : Adducam haeredes tibi de Ecclesia, quae habitas Lachis, quia de haereditate Domini et tu eris, cum hauseris et receperis quae mereris. Obsecro in capituli fine lectorem, ne necessitatem, voluntatem putet, et expositionem prolixam, verbositatem existimet, magisque miretur in locis tam asperis me aliquid invenire, quam quidquam eorum quae dicenda sunt non praetermittere. (Vers. 16.) «Decalvare et detondere super filios deliciarum tuarum, dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. »LXX: «Gloria: filiae: Israel, decalvare et detondere super filios delicatos tuos: dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. »Hoc quod dictum est a Septuaginta, gloria filiae Israel, addentibus filiae, Hebraei in fine superioris capituli legunt. Nobis autem quae sic voluistis, et semel suscepimus, incumbit necessitas ita interpretari Scripturas, quomodo leguntur in Ecclesia, et nihilominus Hebraicam non omittere veritatem. Dicitur ergo ad Israel interim secundum litteram, ut vel decem tribus accipiamus in Samaria, vel in commune omnem Israel; quia captivus ductus est populus, et omnis Judaea ab Assyriis Babyloniisque vastata est, assumant planctum et plorent filios suos. Et quomodo aquila quae regina est avium certo tempore amittit pilos, et remanet implumis: sic etiam Israel deponat omnem gloriam suam, qua ante fuerat circumdatus, et plangat filios, hostium subditos potestati. Quod autem aquila certo tempore soleat amittere plumas, et in Psalterio scriptum est: Innovabitur ut aquilae senectus tua (Psal. CII, 5). Et Comicus in Heautontimorumeno: «Visa est, inquit, vere quod dici solet, aquilae senectus »(Terent. loc. cit. Act. III, scen. II). Si autem voluerimus hoc ipsum et de praesenti tempore Judaicae eversionis accipere, videbimus omnem gratiam, qua quondam apud Deum floruit, ab eis penitus recessisse.