Latin
2.459.293 to 2.459.311
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.293-311
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super tribum istam mala, de quibus non auferetis colla vestra, ut non ambuletis recti: subito: quia tempus pessimum est. In die illa sumetur super vos parabola, et plangetur planctus in cantico dicentium: Miseria miseri facti sumus, pars populi mei dimensa est in funiculo, et non erat qui prohiberet eum, ut averteretur. Agri nostri divisi sunt: propter hoc non erit tibi mittens funiculum in haereditate. »Quod in fine capituli juxta Hebraicum posuimus, in coetu Domini, pro quo Septuaginta transtulerunt, in Ecclesia Domini; juxta editionem Vulgatam sequentis capituli principium est. Et ideo in illo si Dominus jusserit, disseremus. Vae igitur vobis, Judaeorum coetus, qui et cogitatis malum, et opere consummatis. Et cubilia ad quiescendum data stupris polluitis; et quidquid iniquitatis nocte tractatis, quasi differre non liceat, statim ut dies claruerit, festinatis implere; non considerantes quod adversum Dominum fortis est manus vestra. Et ut doceret Scriptura quid esset quod in nocte cogitarent, et in die facerent, exponit in partibus. Concupierunt inquit, agros, et violenter tulerunt; et domos, subauditur concupierunt, et quas concupierant, diripuerunt; et non solum calumniabantur homines, et domos eorum, sed posteros quoque qui misericordiam propter aetatem parvulam merebantur, rabido ore vastabant. Quia igitur ista fecistis, et cogitastis inutile, et ego Dominus cogitabo super familiam istam malum; non quod malum sit quod ego cogito, sed quod patientibus malum videatur quod irrogo: quod ita vos premet, ut colla vestra non possitis levare, nec ambuletis superbi, scilicet quos tempus captivitatis oppresserat. Tunc [Al. tum] dicetur super vos parabola, et miseriae vestrae vertentur in canticum: Depopulatione vastati sumus, pars populi mei; templum, inquit, meum quod solum inter gentes caeteras plus habebam, mutabitur in ruinam.