Latin
2.459.341 to 2.459.360
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.341-360
Unproofread scanNot analysed yet
XII, 21). Quis enim non plangat videns humanas animas quasi variam suppellectilem a daemonibus et diversis vitiis esse possessas? Alius daemonum mittit fornicationis funiculum, alius avaritiae; ille homicidii, hic perjurii lineas tendit; pars populi Dei divisa est in funiculo; et agri quondam sanctitatis et paradisi, quorum odore delectabatur Isaac in Jacob filio suo (Gen. XXVII), traditi sunt Assyriis, regique Babylonio. Et habentibus vulpibus foveas, et volucribus coel inidos, Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII). Exposui juxta quod mei ingenioli patebantur angustiae, et primam ab Assyriis Babyloniisque populi captivitatem, et secundam a Romanis, quia Dominum crucifixerunt, et tertiam spiritualem qua unusquisque nostrum cum Adam de paradiso cecidit, et in hujus mundi captivitate versatur, de qua cum venerit Dominus, eriget elisos, et solvet compeditos (Psal. CXLIV): et captivos quondam diaboli, reducet in possessionem suam, et complebitur sermo Psalmistae dicentis: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII, 19). Juxta quam expositionem potest et de Ecclesia quarta captivitas accipi, de qua unusquisque egreditur per peccatum, et postea ab Ezra, qui interpretatur adjutor, id est, sermone Dei reducitur in Jerusalem (I Esdr. VII). Si quis autem in lege Domini die ac nocte meditatus, majus habuit studium, majus ingenium, otium, gratiamque, et potest de praesenti capitulo probabilius aliquid dicere, non invideo, non aspernor, quin potius cupio ab eo discere quod ignoro, et libenter me discipulum profitebor, dummodo doceat, et non detrahat. Nihil enim tam facile, quam otiosum et dormientem de aliorum labore et vigiliis disputare. (Vers. 6–8.) «Ne loquamini loquentes, non stillabit super istos, non comprehendet confusio, dicit domus Jacob. Nunquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus? Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur?