# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.375-390

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 2.459.375 to 2.459.390. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.375

Haec juxta Hebraicam intelligentiam, caeterum Septuaginta interpretes in hoc loco penitus sibi non cohaerent. Ad id enim quod praemissum est, in Ecclesia Domini nolite flere, quae consequentia est, ut inferatur, non enim abjiciet opprobria quae dicit, domus Jacob provocavit spiritum Domini? Sed et illud quod sequitur: Si hae adinventiones ejus sunt: nonne[Al. non] sermones ejus sunt boni cum eo, et redi ambulaverunt (Al. ambulabunt]? ad posteriora quid pertinent, quae dicuntur: Et prius populus meus in adversarium restitit, contra pacem suam, pellem ejus excoriaverunt, ut auferrent contritionem belli? Videtur autem mihi, in loco vel difficillimo, sic posse sensus reddi vel exprimi, si tamen prudens lector nostrae rationi acquieverit. Praecipitur itaque Ecclesiae, ut non habeat tristitiam et sollicitudinem super rebus saeculi, et damnis quae in hoc mundo evenire consueverunt, et dicitur habitatoribus ejus, o vos, qui estis in Ecclesia Domini, semper gaudete, et quidquid vobis de judiciis acciderit, gratulamini. Nec hoc dico quod flere non debeatis: Beati quippe flentes, quoniam ipsi ridebunt (Luc. VI, 21); sed illud admoneo, ne in his quae sunt saeculi, lugeatis. Si quis mortuus fuerit propinquorum, si substantiam fiscus invaserit, si corpus vel podagra, vel alius quilibet morbus oppresserit, nolite flere, nolite lacrymas fundere, nec consideretis praesentia, sed futura, et aggravamini magis quod diutius in hoc tabernaculo mortis habitetis. Quin potius illud cavete, ne insultetis cadentibus, et alienam ruinam vestram aedificationem putetis: unusquisque se ex suis viribus, non ex imbecillitate alterius metiatur. Alioqui quae est ista justitia, ramos oleastri insultare ramis olivae, qui propter infidelitatem suam fracti fuerunt (Rom. XI), et dicere, domus Jacob ad iracundiam spiritum Domini provocavit, interficiens prophetas, idola colens, Dei Filium crucifigens? Qui hoc facit, non erit ab opprobrio alienus, et ea mensura qua judicavit, judicabitur de eo;

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
