# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.405-419

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 2.459.405 to 2.459.419. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.405

sed de propria imperitia etiam ea, quae bona sunt, Dei verba contaminet, quae verba recte ambulant et rectas aures requirunt. Et haec quidem Dominus praecipit populo successori, et Ecclesiae de gentibus congregatae, ne insultet generationi pristinae, et aliena non sit ab opprobriis insultando. Refert autem ipse qui verus est judex et sine perturbatione loquitur, quomodo in passione sua Israel ei contrarius fuerit, et hoc fecerit non quod suo nocere potuerit Creatori, sed quod contra pacem suam omnia perpetrarit. Unde et ad Jerusalem sermo est: Si scires ea quae ad pacem sunt tibi (Luc. XIX, 42). Pace autem perdita, pellem suam excoriaverunt, id est, tulerunt a se Dei, quo protegebantur, auxilium, et quasi nudas carnes absque cute et tegmine reliquerant, ut quidquid videbatur esse pulchrum, operiente desuper misericordia Dei, hoc, illa recedente, praeberet videntibus turpitudinem. Recedente autem pace et auxilio Dei, quia restiterant Domino, de quo dicitur: Dominus conterens bella, Dominus nomen ei (Judith XVI, 3), adversariis suis resistere non potuerunt, sed in omni certamine victi sunt, nec fuit qui contereret adversum eos bella nascentia, juxta utramque personam hostium, vel hominum qui eos duxere captivos, vel adversariorum fortitudinem, qui animas eorum quotidie jugulabant blasphemando. (Vers. 9, 10.) « Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum: a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. Surgite et ite, quia non habetis hic requiem, propter immunditiam suam [Vulg. ejus] corrumpetur putredine pessima. » Interpretatio Septuaginta (si tamen Septuaginta est; Josephus enim scribit, et Hebraei tradunt, quinque tantum libros legis Moysi ab eis translatos, et Ptolemaeo regi traditos [Al. contraditos]) tantum discordat in praesenti loco ab Hebraica veritate, ut nec capita possimus ex aequo ponere, nec eorum simul sententias explicare. Quamobrem nostra primum translatio disseratur, et postea ad eosdem veniemus.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
