# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.476-496

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 2.459.476 to 2.459.496. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.476

XXVI, 36). Scio me io cujusdam commentariis legisse, exponentis Joannis evangelistae principium: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3), hoc quod dicitur, nihil, ad malitiam retulisse: rursumque ipsam malitiam interpretatum esse diabolum, et isto quasi gradu, ipsum quod factum est sine Christo, nihil diabolum intellexisse. Si igitur malitia, vel diabolus nihil est, et fugerunt qui corruptione corrupti sunt, nullo, id est; nihil persequente, diabolus eos est persecutus in nihili. Quod si cui videtur nimis coactum, et contra Scripturae simplici tantem artificio potius eloquii, quam vera interpretatione dissertum, vel priorem, vel quam ipse repererit expositionem sequatur. (Vers. 11, 12.) « Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem, et erit superquom stillatur populus iste. Congregatione [Al. Congregans] congregabo Jacob, totum te: in unum conducam reliquias Israel pariter. » Et in hoc capite multum Septuaginta interpretes ab Hebraico discrepant. Unde primum juxta id quod nobis ab Hebraeis est traditum exponamus, et postea, si Dominus voluerit, de eorum translatione tractabimus. O popule Judaice, ad quos repromissiones, quorum testamenta et lex. et ex quibus Christus secundum carnem (Rom. IX), cui, imminentibus Babyloniis vel Romanis, dixi: Surgite et ite in captivitatem, quoniam non est vobis in terra ista requies, quae propter immunditiam suam corrumpetur populatione novissima, non me putetis volentem loqui, et praedicare gaudentem, qued venturum video: optarem et ipse anathema esse pro fratribus meis, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3). Utinam de meo sensu loquerer, et sanctum Spiritum non haberem; et inter pseudoprophetas potius computatus, solus perirem, et non essent vera quae dico; et tanta multitudo crederet in Edium Dei, et non traderetur aeternae captivitati. Verum quia propheta sum, et Dei spiritu loquor, et a divinitate [Al.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
