Latin
2.459.514 to 2.459.537
Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.514-537
Unproofread scanNot analysed yet
Hos enim vere congregavit Dominus in ovile suum, et posuit in medio caularum, et ferit iter anie cos, et induxit eos in Ecclesiam, et fuit rex eorum coram eis, et est Dominus in capite eorum in perpetuum. LXX: «Spiritus statuit mendacium. Stillavit tibi in vinum et ebrietatem, et erit de stilla populi hujus, congregandus congregabitur Jacob. »Non, ut plerique aestimant, spiritus stetit mendax; sed spiritus statuit mendacium, legendum est, quod Graece dicitur πνβΰμα Ιστησε ψευδές, hoc est τδ ψευδός. Quomodo enim in vulneribus putridis, ne cancer serpat et emortuum corpus vivas carnes depascatur, medici statuunt [Al. secant] vulnus et urunt cauterio, vel pulvere χαυβκχφ: ita spiritus Dei finem posuit mendacio, ne ultra populus Dei pseudoprophetarum vocibus subvertatur. Quod autem spiritus tam in Novo quam Testamento, ubicunque sine additamento ponitur, in bonam partem intelligatur, et saepe diximus, et nunc ex parte ponemus, ne cui dubium sit. Fructus autem spiritus, charitas, gaudium, pax (Galat. V, 22). Et: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus (Ibid. 25), Et alibi: Si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Et in Veteri Testamento: Dans flatum populo qui est in ea, et spiritum his qui calcant eam (Isa. XLII, 5): haud dubium ex praecedentibus quin terram significet. Qui enim calcant terrena opera, et pedibus suis subjiciunt ca, utique non malum, sed bonum spiritum merentur accipere. Econtrario malus spiritus semper cum additamento legitur, ut ibi: Cum autem spiritus immundus exierit ab homine (Matth. XII, 43). Et in alio loco: Increpavit spiritum immundum (Luc. IX, 43). Et: Spiritus malus invasit Saul (I Reg. XVI, 14), et caetera his similia. Spiritus ergo Dei, qui finem mendacio posuit in pseudoprophetis, ipse tibi stillabit in vinum et ebrietatem. Vinum quod laetificat cor hominis (Psal.