# Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo 2.459.538-558

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, 2.459.538 to 2.459.558. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.538
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-micheam-prophetam-libri-duo/2.459.538

CIII); et ebrietatem qua inebriatus est Noe, et de qua dicitur: Comedite, amici mei, et inebriamini (Cant. V, 1). autem omnis laetitia et ebrietas ad comparationem sapientiae Dei, quae ut fluvius coelestem irrigat Jerusalem, stilla est, et gutta permodica. Nec dubitabunt sapientiae Dei stillam in hominibus dicere, qui lapidem abscissum de monte sine manibus legerint (Dan. II), et fatuum Dei sapientius hominibus, et apostolos quoque ipsos ex parte cognovisse, et ex parte prophetasse (I Cor. XIII, 9). De hac igitur sapientia, id est de stilla Judaici populi (non enim venit nisi ad oves perditas domus Israel), congregatus est Jacob: omnis qui supplantat Esau, et eripit primitiva ejus ac benedictionem, et antequam nascatur adhuc in utero positus, plantam pilosi fratris invadit. LXX: « Cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias de Israel. » Cum, inquit, crediderit gentium populus, et omnis orbis ad meam fuerit fidem adductus, et intraverit gentium plenitudo, tunc etiam reliquiae Israel salvabuntur, non illae reliquiae de quibus est scriptum in Regnorum libro: Dereliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua Baal (III Reg. XIX, 18); et de quibus Paulus: Ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5); de quibus supra hic propheta testatur: Et erit de stilla populi hujus, congregandus congregabitur Jacob; sed illae reliquiae quae, postquam omnes suscepti [Al. susceptae] fuerint, in fine suscipientur a Deo; et de quibus nunc dicitur: Cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias Israel, ut juxta id quod scriptum est: Concludens Deus omnes sub peccato, omnibus misereatur (Rom. XI, 32). LXX: « Ponam aversionem eorum sicut oves in tribulatione. » Reliquias de Israel quas, postquam omnes suscepero, suscepturus sum; nunc interim quia aversi sunt a me, ponam in tribulatione, et coangustabo, et faciam sedere, sine sacerdote, sine altari, et sine propheta: ut quem per beneficia non senserunt, intelligant per supplicia.

---

Jerome, Commentariorum In Micheam Prophetam Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp474/tmp474/tmp474.tmp474.opp-lat1.xml.
